PARENTES

PARENTES
PARENTES
a PARIENDO dicti, magno in honore ubique habiti sunt. Cum enim natura exiguam hominibus vitae periodum circumscripserit, eiusque usuram dederit, tamquam pecuniae, nullâ praestitutâ die, facile suis exhauriretur civitas civibus, nisi cives Parentes fierent, liberisque genitis ac susceptis subveniretur mox sequuturae inopiae. Hinc immensô prolis desideriô, quô Rei publicae augendae causâ ardebant Veteres, uxores saepe, quod steriles essent, domô eiciebant; Quod ne fieret, utque concip erent Uxores, Mutini fascino insidere, lucis sese offerre, ferulâ caprinâ pelle coriôque tectâ percutiendas; Lydenque pyxide gestare solebant. Stimulatus legibus ardor, et ius trium liberorum magni aestimatum est. Quod a Graecis ad Romanos transiit: Quippe Spartani multiplicandorum causâ civium legem tulerunt, ut qui tresgenuisset, a custodiae munere eflet immunis; si credimus Aeliano Var. Histor. l. 6. c. 6. Romani autem et Praeturas ac Quaesturas, omnesque adeo Magistratus et honores ad numerum liberorum Parentibus distribuerunt. Apud eosdem, pro liberorum numero, frumentum quoque Parentes acceperunt, teste Spartianô in Hadr. et in fascibus sumendis priores erant, qui plures liberos habebant, secundum Gellium l. 2. c. 15. Unde variae leges Iulia, Papia Poppaea etc. In primis fuêre iura tria liberorum, de quibus Iuvenalis agit Sat. 9. v. 87.
Iura Parentis habes, propter me scriberis haeres,
Legatum omne capis, nec non et dulce caducum.
Commoda praeterea iungentur mille caducis,
Si numerum, si treis implevero. ———
Qui enim sine sobole erant, quod in Testamento â Testatore legatum erat, non capiebant, nec ad caducarum hereditatum successionem admittebantur. Quapropter etiam steriles, quod Fortunae iniquitas denegaverat, a bonitate Regum Imperatorumque impetrare conabantur: ut docet Martial. l. 2. Epigr. 91. ad Domitianum,
Quod Fortuna negat fieri, permitte videri,
Natorum genitor credar ut esse trium.
Hinc porro, ne infelices essent, supplicationes et vota Veneri Genetrici apud Romanos, Τριτοπάτορσι Atheniensibus (ut habet Auctor Etymologici, quae iidem cum ςθεοῖς γενεθλίοις Aristaeneti l. 1. Epigr. 19.) Pacique, magispro filiis et gemellis, quam filiabus, concepta, quae illud includebant, ut similes fierent parentibus. Hoc enim est, quô Puerperas commendat Horat. l. 4. ode 5. v. 23.
Laudantur simili prole Puerperae.
Vide infra in voce Puerpera. Quoque confidentius onus ventris gererent gravidae, privilegia quaedam concessa: dilata supplicia, donec peperissent, lege Aegyptiis primo, inde Atheniensibus, hinc Romanis sancitâ, apud quos ne quidem quaestio de gravidis habebatur: Apud Persas aureô donabantur. Infante dein feliciter editô, gaudium et salutatio inter amicos et clientes, Hodie nate Salve, ab Oriente ad Romanos delatô more, qua de re vide A. Gellium l. 12. c. 1. Ut autem is legitimus haberetur, a Parente tollendus erat, cui vitae et mortis antiquitus potestas erat in eos, quos pro suis agnovisset: Eôautem id ritu fiebat, ut ex terra sublatum infantem susciperet per servum Parens, vel eius vice Puerpera ipsa, vel soror illius, vel familiaris aliqua, obstetrices quoque, unde terrae Matres dictae. Quos Pater suscipere nollet ominisergo et metus, more a Diis derivatô, exponebant, quandoque enecabant: cui contrariam legem Romulus, apud Dion. Halicarn. l. 2. multitudini augendae intentus, induxit; Thebani etiam certis cautelis inhibuerunt. Puerum postea, postquam robustior factus et idoneam attigisset aetatem, natare et literas, apud Graecos docebant Parentes: tenuiores dein ruri opus facere, aut peregre ad mercatum ire autartem exercere: Honestiores vero in Musicis, in re equestri, in Gymnicis, ad venandum, in Philosophia instituebantur. Quod si Parentes neglexissent, ad illos exhibendos Filius non cogebatur, ex Lege Solonis apud Plur. ῾ϒιῷ τρέφειν τὸν πατέρα μὴ διδαζάμενον τέχνην ἐπάναγκες μὴ εἶναι, Filius, quem Pater artem non docuerit, ad eum exhibendum ne cogitor. Cum ad nubilem perventum aetatem, ad Sponsalia constituenda consensus et auctoritas Parentum usque adeo necessaria fuit, ut, eorum consensu omissô, ea pro nihilo haberentur: Vis enim et lex naturae semper in ditione Parentum liberos esse iussit. Plin. in Panegyr. c. 38. et Aristot. Politic. l. 1. c. 4. et 8. Quod non folum apud Romanos, sed et alias gentes obtinuit. Hinc apud Athenienses Pater filiam despondebat, nisi is peregre abesset. quod tempus trienniô definierunt Romani Iurisconsulti Leg. 10. D. de ritu Nupt. Hodieque apud Moscos, totius negotii huius cardo in Parentum manu vertitur, ut testis est Sigism. L. B. Herberstenius Histor. Moscov. Dico Parentum: namque et ad Matres id iuris pertinere, ex Livio colligere est l. 38. c. 57. qui Scipionis Africani uxorem, ob desponsam a Viro suum contra scitum filiam, muliebriter indignatam esse scribit, nihil de communi filia secum consultatum fuisse. Vide quoque quae de Irene
Andronici Imperatoris uxore, filium Iohannem adexternum coniugium ablegare volente, habet Niceph. Gregoras l. 7. c. 14. etc. Porro Parentibus liberos, cognitâ prius et probatâ Iudicibus causâ, abdicandi ius apud Athenienses erat, ut auctor est Demosthenes πρὸς Βοιωτὸν. Vide quoque Quintilianum Declam. 283. Lucianum in Abdicato, et Suidam: Quae abdicatio per praeconem fiebat, pronuntiantem, τὸν δεῖνα negare τὸν δεῖναfilium suum esse amplius, Plato de Legg. l. 11. quô pactô talis excidebat Patris familiâ, nec bonorum eius particeps fiebat. Romanorum vero legibus, comprobatam abdicationem non esse, constat ex Rescripto Imperatorum Diocletiani et Maximiniani leg.
6. C. de patr. potest. Imoante Solonis νομοθεσίαν, et vendereliberos Parentibus licebat, non tam lege, quam moribus populi Atheniensis, ut Plut. in Solone scribit: quod Plato postea hâc lege restrinxit, Μὴ ἐζεῖναι ςθυγατέρα πωλεῖν, μήτ᾿ ἀδὲλφὰς, πλὴν ἂν μὴ λάβῃ παρθένον ἀνδρὶ συγγεγενις̔μένην, Filiam aut Sororem vendere nemini ius esto, nisi in ea adhuc Virgine moechum deprehenderit. Quod apud Romanos diversimode, secundum diversa tempora, observatum est. Lege enim Decemvirali cautum legimus, Si Pater Filium ter venum duit, Filius a Patre liber esto: Liberos ceteros semel si venum duit, sui iuris sunto. Vide quoque Dion. Halicarn. l. 2. Sed ius istud mutavit: neque concessum fuit Patribus liberos vendere, priusque ius illud abrogatum est, antequam vitae necisque in liberos potestas, (quam primis temporibus Parentes habuerant, quamque revocandam esse suadet Bodinus de Rep. l. 1. c. 4.) Patribus derogaretur, quod colligitur ex L. 10. C. de patr. pot. Quamquam et hac in re aliquid paulo post immutatum est. Nam Pauli temporibus, qui imperante Alexandrô Seu. floruit, si cogeret egestas, adeo ut Pater non posset alendis liberis sufficere, vendere eos illi licebat, Paulus l. 5. Sentent. tit. 1. §. 1. donec omni liberorum venditione interdictum est, constitutione Diocletiani l. 1. C. de Patribus, qui filios suos distraxerunt. Cum tamen obtineri non posset, ut Patres egeni ab oppigneratione, si non venditione, liberorum, abstinerent, utrâque hâc iis interdixit Constantinus M. L. 2. Cod. Theod. de alimentis, quae mopes Parentes de publico petere debent, circa A. C. 323. Verum cum ne sic quidem a populo Constantinus extorqueret, quin Patres in egestate constituti liberos suos venderent victus causâ; itaque sanguinolentos et adhuc a matre rubentes liberos Patribus ob eam causam vendere permisit, leg. 2. Cod. de Patribus, qui filies suos distrax. etc. Cum liberos non haberent, adoptione fiebant Parentes, qua de vide supra. Tam venerabile proin cum nomen Parentum esset, liberi, in quibus natura vitio cedebat, lege Triptolemi iussi sunt, Τοὺς γονεῖς τιμᾷν, Parentes honorare: quam in Templo Eleusiniae Cereris residere, scripsit. Xenocrates Philosophus, ut Hermippus apud Porphyrium auctor est. Quare etiam legibus Atheniensium ingrati actio dabatur, adversus liberos, qui Parentes suos non honorâssent: Ἐάν τις γονέας μὴ ςθεραπεύῃ τούτῳ δίκην τε ἐπιτιθέναι καὶ οὐκ ἐᾷν ἄρχειν τοῦτον, Si quis Parentes non honorarit, dica illi scribitor, neque Magistratum gerito. E qua lege, qui inter Magistratus, Novemviros puto, allectierant, Magistratuum expungebantur albô, si, quando in eorum vitam moresque inquirebatur εν ταῖς δοκιμασιας̔ς, in hanc Legem incurrisse arguerentur, Xenoph. Ἀπομν. l. 2. In specie vero, ex Solonis Lege, ὁ τοὺς γονέας τύπτων, ἢ μὴ τρέφων, ἢ μὴ παρέχων οἰκησιν, καὶ τὰ ἐπιτήδεια, ἄτιμος ἦν, Si quis Parentes pulsâsset, aut non aluisset, aut tectum ad habitandum coeteraque necessaria non praebuisset, ignominiosus erat. Quae lex ab Atticis Iureconsultis ἀςτρατείας, malaetractationis Paerentum, appellata, reperitur apud Lysiam κατὰ Ἀγοράτου. Vide supra Cotyla: Qualis autem haec capitis fuerit minutio, ostendit comparatio Legum ἀςτρατείας et malae Parentum
tractationis, quas coniungit Demosthenes contra Timocratem, nempe ὁλόκληρον ἠτιμοῦντο, i. e. omnino infames fiebant. Nam eos ὁ νόμος ἔζω τῶ περιῥρηπτηρὶων τῆς ἀγορᾶς ἐζέιργει, καὶ οὐκἐᾷ ςτεφανοῦςθαι εν ταῖςκοιναῖς ςτεφανοφοριας̔ς, οὐδὲ εἰσιέναι εἰς τὰ ἱερὰ τὰ δημοτελῆ, et ita nulla illis neque civilium, neque sacrorum communio fuit. Iudicârunt verôlitem οἱφράτορες, idque ad clepsydram, quô pactô agebantur maximi momenti causae. Quod si damnatus ab his. vel contionem, vel templum publicum, publicamve ullam festivitatem ingrederetur, Undecimviri capitales eum vincire et in iudicium apud Heliaeam rapere tenebantur, ubi ei convicto vel poena vel multa irrogabatur eratque tam diu in vinculis, quousque multam solvisset, ut docet in Timocratea Demosthenes. Apud Romanos Legibus quidem cogebantur liberi Parentes alere, sed id tantum, nullâ poenâ ei irrogatâ, qui secus fecisset. Imperator Antoninus Pius Augustus Basso, Parentum necessitatibus liberos succurrere iustum est, l. 1. C. de alendis liberis et Parentibus. Neque tantum ad exhibendos Parentes cogebatur, sed etiam Avum Proavumque et coeteros per utrumque sexum contingentes, l. 5. §. 1. D. eod. Quin etiam a milite quoque filio, qui infaculiatibus sit, exhibendos Parentes esse, pietatis existimat ratio, l. eos. §. 15. D. eod. Si filius igitur Parentes non exhiberet, adibantur Consules, qui alereiubebant; ut inseriptio legis 5. D. de alendis liber. et Par. innuit. Quod si apud Senecam Patrem legis illius, Liberi Parentes alant aut vinciantur, mentio saepius fit, illa non e iure Athenienfium sive Romanorum, Sed e Syria petita est; qualis et illa apud eundem, Cum filio tricenario Pater patrimonium dividat, de qua vide Lucae c. 15. v. 12. etc. Et hoc erat, Parentibus τὰ ςθρεπτήρια ἀποδιδόνω, seu ςθρέπτρα seu τροφεῖα, i. e. alimenta, quod tam necessariam officii nostri partem esse natura etiam liberis inserit, ut inter infelicitatis suae momenta non minima numerâsse legamus plurimos, quod praematurâ morte abrepti id officii Parentibus exhibere non potuerint. Homer. Il. δ. v. 477.
— — Οὐδε τοκεῦσι
Θρέπτρα φίλοις ἀπέδωκε, μινυνθάδιος δὲ οἱ αἰὼν
Ἔπλεθ᾿.
Quae sic reddit Val. Flacc. l. 6. v. 570.
— — Nec reddita caro
Nutrimenta Patri, brevibus praereptus in annis.
Interim, nec filius, quem Pater artem non docuisset, uti dictum: Nec nothi Patresalere, Solonis legibus, cogebantur, Vide Plut. in Solone. Pertinet ad honorem Parentibus exhibendum, quod Patribus, qui peregre erant, domum reversis, filias pedes lavisse et oleô demulsisse, legimus apud Aristoph. in Vespis: ubi Scholiastes, οὕτως, inquit, ἐτημέλουν τοὺς τατέρας καὶ τοὺς γέροντας: Quo respicere videtur Homerus, quoties pedes λιπαροὺς vocare solet. Eosdem osculari fuisse solitas, ex Histor, Euang. patet, et eodem Comico,
— — Καὶ πρῶτα μὲν ἡ ςθυγάτηρ
Α᾿πονίξῃ καὶ τοὺς πόδ᾿ ἀλείφῃ καὶ προσκύψασα φιλήσις̔.
— — Et primum quidem filia
Abluat, et pedes inungat, et inclinans se osculetur.
Tandem filiorum neris Parentes defuncti efferebantur; Unde de Metello legitur; tres filios Consulares, duos Triumphales, unum Censorium et alterum Praetorem, lectum eius emortualem subiisse: Et in Magistratuum, apud Athenienses, δοκιμασίαις, interrogatos legimus, an Parentibus iusta fecissent, et eorum sepulchra exornâssent, nec ne? Xenoph. l. 2. Α᾿πομνημ. Itaque post cadaver tumulo honeste conditum Silicernium exhibere, quaeque alia huc pertinebant, curare filii tenebantur. Quemadmodum contra, cum praemortui essent liberi. epulas has inibant Parentes coronati, ut loquitur Cicero de LL. l. 2. et si in bello pro patria cecidissent, de illorum laudibus ad populum dicebant: ex Lege, cuius mentio facta est supra, in voce Parentalia. Imo et post Fata, mansit haec in Parentes defunctos veneratio. Proin Atheniensium iterum Legislator Solon, si quis Patrem defunctum criminaretur, eaque de re cum filio seu herede ageret, filium pro Patre iusiurandum dare voluit, hâc Lege: Γ῾πὲρ τοῦ πατρὸς τὸν ις̔῾ὸν πίςτιν δοὐναι, ἐάν τις τεθνεῶτι ἐπικαλῶν δικάηται τῷ κληρονόμῳ, Filius por Patre iusiurandum dato, si quis mortuum criminatus cum herede agat: quam laudat Demosthenes, contra Calippum. Vide Sam. Petitum Comm. in LL. Atticas l. 2. tit. 4. Caspar. Bartholin. de Puerperio Veter. Franc. Rossaeum Archaeologiae Atticae l. 5. c. 14. Matth. Berneggerum in Taciti Germ. quaest. 95. etc. uti de sacra liberorum contra Parentes delinquentium apud Hebraeos poena, supra voce Lapis, it. infra ubi de Percnoptero. Modum excessêre, qui Parentes consecrârunt et privatâ religione coluerunt, quod frequens olim: unde Imperatorum, utpote Patrum Patriae, ἀποθέωσις originem habuit, ut supra vidimus. Contra barbari Caspii seniô confectos fame necare et eanibus obicere, Indi ipsimet devorare, neutiquam abhorruerunt, in pietatis quoque aliqua parte atrocem hanc crudelitatem reponentes, Vide Cael. Rhodig. Antiqq. Lection. l. 18. c. 28. et Alex. Neapolit. Genial. Dier. l. 3. c. 2. Addam ex Petito aliquid, de iure et potestate liberorum in Parentes, in Rep. Athen. qua de re lex legitur: Γἱῷ τὸν πατέρα ὑπὸ νόσων ἢ γήρως διατιθέμενον αἰσχρῶς, ἐζεῖναι παρανοίας γράφεςθαι παρανοιας δὲ ἑλόντι τὸν πατέρα ἐζεῖναι καὶ δῆσαι, Filio ius esto Patri tamquam desipienti, ob morbum vel senectutem, dicam scribere: desipere convictum in vinculis habeto. Meminit eius Aristophanes Nubibus,
Οἴ μοι??? τί δράσω παραφρονοῦντος τοῦ πατρός,
Πότερον παρανοίας αὐτὸν εἰσαγαγὼν ἕλω;
Heu mihi! quid agam, desipiente Patre?
Num tamquam desipienti dicam scribam etc.
Ita autem convictus Pater, a re samiliari removebatur, potestate datâ liberis in eius bonis; Iudicabantque iterum οἱ φράτορες, ut colligere est e Graeco Comici Interprete ad Ranas. Sed quam id iniquum, doceat historia, memorata Ciceroni de Senect. c. 7. Sophocles ad summam senectutem Tragoedias fecit: quod propter stisdium cum rem familiarem negligere videretur, a filiis in iudicium vocatus est, ut, quemadmodum, nostrô more, male rem gerentibus Patribus bonis interdici solet: sic illum, quasi desipientem, a re familiari removerent Iudices. Tum senex dicitur eam fabulam, quam in manibus habebat et proxime scripserat, Oedipum Coloneum, recitâsse Iudicibus, quaesisseque. num illud carmen desipientis videretur. Quôrecitatô, sententiis Iudicum liberatus est.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Parentes — 1. Parentes (græsk), mellemsætning, indskudt sætning; i skrift og på tryk tegn for indskudte ord og bemærkninger, klammer, sædvanligvis i runde former (), men også skarpkantede [], i sidste form især benyttet, hvor man i en given tekst eller… …   Danske encyklopædi

  • parentes — pa|ren|tes sb., en, er, erne …   Dansk ordbog

  • parentes — s ( en, er) …   Clue 9 Svensk Ordbok

  • § 56. Parentes — (1) OMKRING TILFØJELSER, FORKLARINGER OG LIGN. Parentes omkring ord, orddele eller sætninger kan bruges til at betegne tilføjelse, nærmere forklaring, specifikation eller alternativ mulighed: Arresø (i Nordsjælland) er Danmarks største sø. Træet… …   Dansk ordbog

  • PULSARE Parentes — apud Athenienses, capitale fuisse videtur, ex Lysia ubi de Agorato: sed morte talem non luisse, verum ignominiâ fuisse notatum, patet exlege Solonis, Atticis Iureconsultis, τῆς τȏυ γονέων κακώσεως, malaetractationis Parentum dicta, quae sic habet …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Espèces parentes — ● Espèces parentes espèces voisines ayant une origine commune récente …   Encyclopédie Universelle

  • A sorte faz parentes, escolha faz amigos — A sorte faz parentes, escolha faz amigos. (RJ) …   Provérbios Brasileiras

  • Dois homens traídos pela mesma mulher tornam-se meio parentes — Dois homens traídos pela mesma mulher tornam se meio parentes. (Bras net, SP) …   Provérbios Brasileiras

  • erubescit lex filios castigare parentes — /arabesat leks filiyows kasstageriy parentiyz/ The law blushes when children correct their parents …   Black's law dictionary

  • erubescit lex filios castigare parentes — /arabesat leks filiyows kasstageriy parentiyz/ The law blushes when children correct their parents …   Black's law dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”